Liber Numeri*

Caput 19: Versus 2

Nulla sit macula.AUG., quaest. 33.Sine vitio. Hanc enim carnem caeterae hostiae significabant, etc., usque ad quae non habuit in se vitium?Nec portaverit.Omnis qui peccat, servus est peccati: quia ergo Christus nunquam peccavit, jugum non portavit.AUG.Alia littera.Et non est super eam superpositum jugum,etc. Non enim subjugata est iniquitati, cui subjugatos inveniens liberavit, et vincula eorum dirupit. Unde:Dirupisti vincula mea, tibi sacrificabo hostiam laudis,etc. Super illius enim carnem non est positum jugum, qui potestatem habuit ponendi animam suam, et iterum sumendi eam.
(* Traductions européennes)